- LEO I
- I.LEO I.Imp. Orientis, cogn. Macelles, Senior et Magnus, natione Thtax, Martiano, operâ Asparis Patricii, successit, A. C. 457. Edicto publico Conc. Chalcedonensis auctoritatem tuitus; Occidenti Maioranum, Anthemium, Olybrium Iulium Nepotem successive praeposuit. Contra Vandalos bellum gesturus, Basilisco, Verinae uxoris fratri, classem mille navium tradidit, quâ ille, a Genserico argento corruptus, proditâ, mhilominus, veniam impetravit. Asparem tamen et Ardaburium fil. eius, unde haec mala orta, a se removit, huius uxore Ariadne, filiâ suâ, Zenoni Isauro tradita. Obiit CPoli, A. C. 474. Imp. 18. Princeps Orthodoxus, clemens et in literatos beneficus, sed indulgentior in haereticos, et Zenone genero lecto im prudens. Varias condidit leges, quae in Codice Iustiniani habentur, etc. Niceph. l. 15. Euagr. l. 2. Procop. de B. Vandal. l. 1. Cedren. in Compend. Marcellin. et Cassiod. in Chron.II.LEO I.Magnus, Tuscus, primatû Papae propugnator, quem tamen et Revennae Ep. sibi arrogabat, quod laneo pallio. quo soliImpp. utebantur, a Valentiniano donatus esset. Successit Sixto III. A. C. 461. postquam in Gallia Aetii et Albini Ducum reconciliationi incubuislet. Nestorianis in Oriente, Vandalis in Africa, Manichaeis in Occidente obnixus, Pelagianos Italiâ penitus pellere instituit, Prosperi Aquitani ad id mimsterio usus. Controversiam inter Viennensem et Arelat. Eccl. exortam decidit, Eutychianis, qui Lystricâ Synodo haeresin suam stabiliverant, se opposuit. Ad Conc. 4. Oecum. Chalcedone a Marciano Imp. celebratum, legatos misit: A. C. 451. Canoni, quo Sedi CPolitanae, secundae a Roma triburae, restitit, unde infelix de Titulo Universalis certamen ortum. Attilam, post cladem in Gallia acceptam, Romam properantem, facundiâ suâ avetrit. Eutychianismi ab aemulis accusatus, literis ad Marcianum, Eudoxiam et Pulcheriam se purgavit. A Genserico, qui Romam captam 15. dierum rapinae exposuit, im petravit, ne urbi ignis im mitteretur. Obiit A. C. 461. Opera eius, Sermones et Epistolas Decretales continentia saepius impressa. Gennad. c. 70. Honorat. Augustodun. l. 2. c. 69. Phot. cod. 52. etc. Ei Hilarius successit.III.LEO I.ex stirpe Lusignana, Armeniae Regis fil. Livonis III. Obiit improlis; successit ei patruus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.